- PEIRA
- PEIRAGraece Πέτρα, veteri Graeciae, idem quod rupes.Theocritus,—— πέτρας ἀπόκομμ῾ ἀτεράμνω.At graeciae mediae idiotismus pro quolibet lapide usurpavit, etiam pro caementitio et οἰκοδομικῷ. Hinc Paulus Silentiariusambonem Sanctae Sophiae ἕδος πετραῖον dixit, quod ex lapide esset constructus,Πᾶν δὲ τὸ καλλιθέμειλον ἕδος πετραῖον ἐκεῶοΕ῎νθα σοφῶν ἀνάγουσι θεηγόρα δίνεα βίβλων.Idemque passim πέτρας appellat, marmora caesa ac polita, quibus structum illud aedificium etc. Quô tundamentô nixus Salmas. verba illa Marci c. 15. v. 46. ubi de Crypta Dominica, Καὶ κατέθηκεν αὐτὸν εν μνημέιῳ, ὅ ἦν λελατομημένον ἐκ πέτρας, Et posuerunt eum in monumento, quod erat excisum e petra; non de rupe interpretatur, sed de lapide et saxo, ex quo subterraneas istiusmodi cryptas construi moris erat: atque proin μνημεῖον λελατομημένον ἐκ πέτρας exponit, Monumentum ex lapide caeso ac polito constructum, quod Lucae c. 23. v. 53. μνῆμα λαξευτὸν propterea dicitur. Certe λαοξόος is proprie, qui lapides polit ac levigat. Vetus Inscr. de Sculptore,Πραξιτέλους ἤνθουν λαοξόος οὐχὶ χερείων.Unde Nonnum refellit, qui ex uno lapide cavatum et monolithum Domini sepulchrum esse credidit, ut ex paraphrasi hac eius ad Ioannem patet.—— ἔην δ᾿ εν γείτονι κήπῳΤύμβος ἀδωμήτοιο βαθυνομένης ἀπὸ πέτρηςΓλυπτὸς ὅλος νεότ ευκτος.Quod ex aliis Euangeliis sumpsit, cum nihil tale apud Ioannem reperiatur. Hinc paulo post λιθώδη χαμέυνην et ὀλίγην χαμέυνην appellat: quasi similis fuisset arcis illis sive lectulis lapideis ex uno lapide cavatis, in quibus condebantur cadavera, quique ad modulum corporis erant facti etc. Vide praefatum Auctorem ad Solin. p. 1209. et 1210. Ceterum ἐπὶ τῇ πέτρᾳ Dearum sedes, apud Gentiles, frequens, quod ibi sese primum spectandas praebuissent, consedissentque. Sic enim Ceres in Eleusiniis defatigata incubuisse dicebatur, ἐπὶ τῇ πέτρᾳ ἀγελάςτῳ, iuxta puteum Callichroum. Delphisque, in Curia, ostendebatur petra, supra quam Sibylla, ubi a Musis educata erat, profecta sederit, teste Clemente l. 1. Strom. Imo et θεὸς ἐκ πέτρας, Deus e petra, Mithra Persarum dictus, in cuius mysteriis hoc Sacramenti usurpatum, ut mox videbimus. Nempe οἱ τὰ τοῦ Μίθρου μυςήρια παραδιδόντες λέγουσιν ἐκ πέτρας γεγεννῆσαι αὐτὸν, Iustin. adv. Tryphonem, h. e. qui Mithrae mysteria tradunt, in lapide de aestu libidinis eum generatum dicunt, uti Hieronym. contra Iovinian. loquitur. Qua de re sic Firmicus, Alterius profani Sacramenti signum est Θεὸς ἐκ πέτρας. Cur hoc sanctum venerandumque secretum ad profanos actus adulteratâ professione transfertis ? Alius est lapis, quem Deus in confirmandis fundamentis promissae Ierusalem missurum se esse promisit. Christus nobis venerandi lapidis significatione monstratur. Quid tu ad commaculatas superstitiones furtivâ fraude venerandi nominis transfers dignitatem? Lapidem tuum ruina sequitur etc. de Errore profanar. relig. Sed et memorabile in Eleusiniis opus, e duobus magnis lapidibus compactum, Πέτρωμα inde dictum, in quo reconditi erant libri Rituales, quibus apertis magioribus mysteriis initiandi scripto addiscebant, quid factô opus: ubi et iusiurandum de maximis quibusque rebus praestabatur; habebat id operculum supra rotundum, intra quod Cereris effigies, quam Sacordos statô mysteriorum tempore induebat, uti docet Pausan. in Arcadicis. Quô πετρώματι Mosaicae Legis tabularum instar aliquod voluisse Simiam Dei exhibere, censet Iac. Gothofredus Exserxit. 1. de Eccl. Vide quoque infra ad Petram.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.